monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 362

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 362
in subiecto est, quod neque nomen neque definitionem dat subiecto, sed in ipso subiecto ita esse intellegitur, ut sine eo esse non possit, ut rhetorica; nam nec nomen eius potest subiectum recipere nec definitionem. neque enim aut rhetorica Cicero aut bene dicendi scientia Cicero; in eo autem intellegitur, cum id ipse vocari non possit. de subiecto et in subiecto <est>, quod alii de subiecto, alii in subiecto est, <ut> disciplina; nam eadem rhetoricae de subiecto est, Ciceroni in subiecto. prima ergo substantia subiectum est, secunda, quae de ipsa prima dicitur, ut sit Cicero prima substantia, homo et animal secunda. iam in subiecto omnes consequentes praedicationes esse intelleguntur, itaque de singulis videamus.